Didymi Chalcenteri Grammatici Alexandrini Fragmenta Quae Supersunt Omnia |
|
General Editor:
| Schmidt, Moritz |
Author:
| Chalcenterus, Didymus |
ISBN: | 979-8-5555-0800-3 |
Publication Date: | Oct 2020 |
Publisher: | Independently Published
|
Book Format: | Paperback |
List Price: | USD $24.68 |
Book Description:
|
M. Terentio Varroni, quem nuncupare Romanum polyhistorem possumus, quantum litterae debeant, ut accuratius perspici iudicarique possit, haud in ultimis laudum est Frederici Ritschelii, qui, cum rarissimas pariter atque pretiosissimas schedas 'Collectanea inedita per T. Philipps Bar.' inscriptas feliciter nactus esset, primus hoc reperto litterario in Museo Rhenano VI p. 481 sqq. ita usus est, ut plurimis librorum Varronianorum inscriptionibus e tenebris in lucem vocatis fragmenta haud...
More DescriptionM. Terentio Varroni, quem nuncupare Romanum polyhistorem possumus, quantum litterae debeant, ut accuratius perspici iudicarique possit, haud in ultimis laudum est Frederici Ritschelii, qui, cum rarissimas pariter atque pretiosissimas schedas 'Collectanea inedita per T. Philipps Bar.' inscriptas feliciter nactus esset, primus hoc reperto litterario in Museo Rhenano VI p. 481 sqq. ita usus est, ut plurimis librorum Varronianorum inscriptionibus e tenebris in lucem vocatis fragmenta haud pauca diutius domo exulantia in veterem quasi sedem remigrare iuberet. Sed in adumbranda imagine Alexandrini, Varronis fere aequalis, quo nemo plura scripsit, grammatici, a Rufino his verbis merita laude exaggerati: 'Graeci Ebalterum (h. e. Chalcenterum) miris efferunt laudibus, quod tantos libros composuerit, quantos quivis nostrum alienos sua manu describere non polest,' Didymi, inquam, Chalcenteri Alexandrini, nemo dum quod sciam inventus est qui periculum ingrederetur. Si qui vero in transcursu grammatici laboriosissimi imaginem delinearent, quod post Ritteri Wolffii aliorumque conatus nuperrime Theodorus Beccardus in diss. de scholl. in Hom. II. Venet. (A) p. 26 -- 35 aggressus est, ii sulcos potius in pulvere duxisse quam doctrinam Didymi in solem atque pulverem protraxisse putandi sunt. Itaque cum ego nullus dubitarem, quin operae pretium essem facturus, si, quae Didymus Alexandrinae eruditionis horrea constituit, quasi cum pulvisculo auferrem, Didymi quae supersunt omnia collegi, disposuique ita, ut in commentatione quadripartiti opusculi prima lexicographum, secunda criticum et scriptorum interpretem, tertia grammaticum, quarta denique historicum adumbrarem.